![]() Imperium Romanum tamquam totius orbis terrarum vel saltem eius orbis terrarum partis, quam totius mundi instar esse antiqui existimaverunt, dominatum obtinuit usque ad aetatem migrationum populorum et gentium, quo tempore in duas partes divisum, ubi ad occidentem solem vergebat, interiit, ubi ad orientem solem spectabat, per medium quod dicitur aevum remansit. Ab Augusto Caesare imperium Romanum sic institutum est, ut res publica uni principi soli gubernanda mandaretur. Imperium Romanum fuit res publica antiqua cuius caput erat urbs maxima Roma et quae tempore maximae suae potestatis a Britannia usque ad Mesopotamiam extensa est. ![]()
0 Comments
Leave a Reply. |
AuthorWrite something about yourself. No need to be fancy, just an overview. ArchivesCategories |